Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 20

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :Select Exodus 20:1

2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.Select Exodus 20:2

3Non habebis deos alienos coram me.Select Exodus 20:3

4Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.Select Exodus 20:4

5Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :Select Exodus 20:5

6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.Select Exodus 20:6

7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.Select Exodus 20:7

8Memento ut diem sabbati sanctifices.Select Exodus 20:8

9Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.Select Exodus 20:9

10Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.Select Exodus 20:10

11Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.Select Exodus 20:11

12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.Select Exodus 20:12

13Non occides.Select Exodus 20:13

14Non mœchaberis.Select Exodus 20:14

15Non furtum facies.Select Exodus 20:15

16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.Select Exodus 20:16

17Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.Select Exodus 20:17

18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,Select Exodus 20:18

19dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.Select Exodus 20:19

20Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.Select Exodus 20:20

21Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.Select Exodus 20:21

22Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.Select Exodus 20:22

23Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.Select Exodus 20:23

24Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.Select Exodus 20:24

25Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.Select Exodus 20:25

26Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.Select Exodus 20:26

Next: Exodus 21Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.