Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 21

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Hæc sunt judicia quæ propones eis.Select Exodus 21:1

2Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.Select Exodus 21:2

3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.Select Exodus 21:3

4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.Select Exodus 21:4

5Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :Select Exodus 21:5

6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.Select Exodus 21:6

7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.Select Exodus 21:7

8Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.Select Exodus 21:8

9Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.Select Exodus 21:9

10Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.Select Exodus 21:10

11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.Select Exodus 21:11

12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.Select Exodus 21:12

13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.Select Exodus 21:13

14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.Select Exodus 21:14

15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.Select Exodus 21:15

16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.Select Exodus 21:16

17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.Select Exodus 21:17

18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :Select Exodus 21:18

19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.Select Exodus 21:19

20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.Select Exodus 21:20

21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.Select Exodus 21:21

22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.Select Exodus 21:22

23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,Select Exodus 21:23

24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,Select Exodus 21:24

25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.Select Exodus 21:25

26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.Select Exodus 21:26

27Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.Select Exodus 21:27

28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.Select Exodus 21:28

29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.Select Exodus 21:29

30Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.Select Exodus 21:30

31Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.Select Exodus 21:31

32Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.Select Exodus 21:32

33Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,Select Exodus 21:33

34reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.Select Exodus 21:34

35Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.Select Exodus 21:35

36Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.Select Exodus 21:36

Next: Exodus 22Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.