Exodus 23
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.Select Exodus 23:1
2Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.Select Exodus 23:2
3Pauperis quoque non misereberis in judicio.Select Exodus 23:3
4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.Select Exodus 23:4
5Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.Select Exodus 23:5
6Non declinabis in judicium pauperis.Select Exodus 23:6
7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.Select Exodus 23:7
8Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.Select Exodus 23:8
9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.Select Exodus 23:9
10Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :Select Exodus 23:10
11anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.Select Exodus 23:11
12Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.Select Exodus 23:12
13Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.Select Exodus 23:13
14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.Select Exodus 23:14
15Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.Select Exodus 23:15
16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.Select Exodus 23:16
17Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.Select Exodus 23:17
18Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.Select Exodus 23:18
19Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.Select Exodus 23:19
20Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.Select Exodus 23:20
21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.Select Exodus 23:21
22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.Select Exodus 23:22
23Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.Select Exodus 23:23
24Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.Select Exodus 23:24
25Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.Select Exodus 23:25
26Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.Select Exodus 23:26
27Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :Select Exodus 23:27
28emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.Select Exodus 23:28
29Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.Select Exodus 23:29
30Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.Select Exodus 23:30
31Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.Select Exodus 23:31
32Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.Select Exodus 23:32
33Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.Select Exodus 23:33
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation