Exodus 27
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.Select Exodus 27:1
2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.Select Exodus 27:2
3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.Select Exodus 27:3
4Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.Select Exodus 27:4
5Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.Select Exodus 27:5
6Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :Select Exodus 27:6
7et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.Select Exodus 27:7
8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.Select Exodus 27:8
9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.Select Exodus 27:9
10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.Select Exodus 27:10
11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.Select Exodus 27:11
12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.Select Exodus 27:12
13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.Select Exodus 27:13
14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :Select Exodus 27:14
15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.Select Exodus 27:15
16In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.Select Exodus 27:16
17Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.Select Exodus 27:17
18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.Select Exodus 27:18
19Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.Select Exodus 27:19
20Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semperSelect Exodus 27:20
21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.Select Exodus 27:21
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation