Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 34

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.Select Exodus 34:1

2Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.Select Exodus 34:2

3Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.Select Exodus 34:3

4Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.Select Exodus 34:4

5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.Select Exodus 34:5

6Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,Select Exodus 34:6

7qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.Select Exodus 34:7

8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adoransSelect Exodus 34:8

9ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.Select Exodus 34:9

10Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.Select Exodus 34:10

11Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.Select Exodus 34:11

12Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :Select Exodus 34:12

13sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :Select Exodus 34:13

14noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.Select Exodus 34:14

15Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.Select Exodus 34:15

16Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.Select Exodus 34:16

17Deos conflatiles non facies tibi.Select Exodus 34:17

18Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.Select Exodus 34:18

19Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.Select Exodus 34:19

20Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.Select Exodus 34:20

21Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.Select Exodus 34:21

22Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.Select Exodus 34:22

23Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.Select Exodus 34:23

24Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.Select Exodus 34:24

25Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.Select Exodus 34:25

26Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.Select Exodus 34:26

27Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.Select Exodus 34:27

28Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.Select Exodus 34:28

29Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.Select Exodus 34:29

30Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.Select Exodus 34:30

31Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,Select Exodus 34:31

32venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.Select Exodus 34:32

33Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.Select Exodus 34:33

34Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.Select Exodus 34:34

35Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.Select Exodus 34:35

Next: Exodus 35Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.