Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 5

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.Select Exodus 5:1

2At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.Select Exodus 5:2

3Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.Select Exodus 5:3

4Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.Select Exodus 5:4

5Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?Select Exodus 5:5

6Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens :Select Exodus 5:6

7Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.Select Exodus 5:7

8Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.Select Exodus 5:8

9Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.Select Exodus 5:9

10Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :Select Exodus 5:10

11ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.Select Exodus 5:11

12Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas.Select Exodus 5:12

13Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ.Select Exodus 5:13

14Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?Select Exodus 5:14

15Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?Select Exodus 5:15

16paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum.Select Exodus 5:16

17Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.Select Exodus 5:17

18Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.Select Exodus 5:18

19Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.Select Exodus 5:19

20Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :Select Exodus 5:20

21et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.Select Exodus 5:21

22Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?Select Exodus 5:22

23ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.Select Exodus 5:23

Next: Exodus 6Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.