Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 4

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.Select Hosea 4:1

2Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.Select Hosea 4:2

3Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.Select Hosea 4:3

4Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.Select Hosea 4:4

5Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.Select Hosea 4:5

6Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.Select Hosea 4:6

7Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.Select Hosea 4:7

8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.Select Hosea 4:8

9Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.Select Hosea 4:9

10Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.Select Hosea 4:10

11Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.Select Hosea 4:11

12Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.Select Hosea 4:12

13Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.Select Hosea 4:13

14Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.Select Hosea 4:14

15Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !Select Hosea 4:15

16Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.Select Hosea 4:16

17Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.Select Hosea 4:17

18Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.Select Hosea 4:18

19Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.Select Hosea 4:19

Next: Hosea 5Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.