1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :Notes
7Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
9tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
13de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
15Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
17et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
18Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
24et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
25non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.Notes
26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,Notes
27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?
30Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
33et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
34Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
36Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
37Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.Notes
39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
Vulgata Clementina Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.
39 verses in this chapter
10 / 13 chapters
The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.