Hebrews 11
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.Select Hebrews 11:1
2In hac enim testimonium consecuti sunt senes.Select Hebrews 11:2
3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.Select Hebrews 11:3
4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.Select Hebrews 11:4
5Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.Select Hebrews 11:5
6Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.Select Hebrews 11:6
7Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.Select Hebrews 11:7
8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.Select Hebrews 11:8
9Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.Select Hebrews 11:9
10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.Select Hebrews 11:10
11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.Select Hebrews 11:11
12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.Select Hebrews 11:12
13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.Select Hebrews 11:13
14Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.Select Hebrews 11:14
15Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :Select Hebrews 11:15
16nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.Select Hebrews 11:16
17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :Select Hebrews 11:17
18ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :Select Hebrews 11:18
19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.Select Hebrews 11:19
20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.Select Hebrews 11:20
21Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.Select Hebrews 11:21
22Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.Select Hebrews 11:22
23Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.Select Hebrews 11:23
24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,Select Hebrews 11:24
25magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,Select Hebrews 11:25
26majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.Select Hebrews 11:26
27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.Select Hebrews 11:27
28Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.Select Hebrews 11:28
29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.Select Hebrews 11:29
30Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.Select Hebrews 11:30
31Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.Select Hebrews 11:31
32Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :Select Hebrews 11:32
33qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,Select Hebrews 11:33
34extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :Select Hebrews 11:34
35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.Select Hebrews 11:35
36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :Select Hebrews 11:36
37lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :Select Hebrews 11:37
38quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.Select Hebrews 11:38
39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,Select Hebrews 11:39
40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.Select Hebrews 11:40
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation