Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 4

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.Select Hebrews 4:1

2Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.Select Hebrews 4:2

3Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.Select Hebrews 4:3

4Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.Select Hebrews 4:4

5Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.Select Hebrews 4:5

6Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :Select Hebrews 4:6

7iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.Select Hebrews 4:7

8Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.Select Hebrews 4:8

9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.Select Hebrews 4:9

10Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.Select Hebrews 4:10

11Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.Select Hebrews 4:11

12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.Select Hebrews 4:12

13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.Select Hebrews 4:13

14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.Select Hebrews 4:14

15Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.Select Hebrews 4:15

16Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.Select Hebrews 4:16

Next: Hebrews 5Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.