Hebrews 9
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.Select Hebrews 9:1
2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.Select Hebrews 9:2
3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :Select Hebrews 9:3
4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,Select Hebrews 9:4
5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.Select Hebrews 9:5
6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :Select Hebrews 9:6
7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :Select Hebrews 9:7
8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :Select Hebrews 9:8
9quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,Select Hebrews 9:9
10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.Select Hebrews 9:10
11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :Select Hebrews 9:11
12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.Select Hebrews 9:12
13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :Select Hebrews 9:13
14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?Select Hebrews 9:14
15Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.Select Hebrews 9:15
16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.Select Hebrews 9:16
17Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.Select Hebrews 9:17
18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.Select Hebrews 9:18
19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,Select Hebrews 9:19
20dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.Select Hebrews 9:20
21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.Select Hebrews 9:21
22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.Select Hebrews 9:22
23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.Select Hebrews 9:23
24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :Select Hebrews 9:24
25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :Select Hebrews 9:25
26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.Select Hebrews 9:26
27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :Select Hebrews 9:27
28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.Select Hebrews 9:28
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation