Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 10

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,Select 1 Corinthians 10:1

2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :Select 1 Corinthians 10:2

3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,Select 1 Corinthians 10:3

4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :Select 1 Corinthians 10:4

5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.Select 1 Corinthians 10:5

6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.Select 1 Corinthians 10:6

7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.Select 1 Corinthians 10:7

8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.Select 1 Corinthians 10:8

9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.Select 1 Corinthians 10:9

10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.Select 1 Corinthians 10:10

11Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.Select 1 Corinthians 10:11

12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.Select 1 Corinthians 10:12

13Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.Select 1 Corinthians 10:13

14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :Select 1 Corinthians 10:14

15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.Select 1 Corinthians 10:15

16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?Select 1 Corinthians 10:16

17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.Select 1 Corinthians 10:17

18Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?Select 1 Corinthians 10:18

19Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?Select 1 Corinthians 10:19

20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :Select 1 Corinthians 10:20

21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.Select 1 Corinthians 10:21

22An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.Select 1 Corinthians 10:22

23Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.Select 1 Corinthians 10:23

24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.Select 1 Corinthians 10:24

25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.Select 1 Corinthians 10:25

26Domini est terra, et plenitudo ejus.Select 1 Corinthians 10:26

27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.Select 1 Corinthians 10:27

28Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :Select 1 Corinthians 10:28

29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?Select 1 Corinthians 10:29

30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?Select 1 Corinthians 10:30

31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.Select 1 Corinthians 10:31

32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :Select 1 Corinthians 10:32

33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.Select 1 Corinthians 10:33

Next: 1 Corinthians 11Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.