1 Corinthians 14
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.Select 1 Corinthians 14:1
2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.Select 1 Corinthians 14:2
3Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.Select 1 Corinthians 14:3
4Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.Select 1 Corinthians 14:4
5Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.Select 1 Corinthians 14:5
6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?Select 1 Corinthians 14:6
7Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?Select 1 Corinthians 14:7
8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?Select 1 Corinthians 14:8
9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.Select 1 Corinthians 14:9
10Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.Select 1 Corinthians 14:10
11Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.Select 1 Corinthians 14:11
12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.Select 1 Corinthians 14:12
13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.Select 1 Corinthians 14:13
14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.Select 1 Corinthians 14:14
15Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.Select 1 Corinthians 14:15
16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.Select 1 Corinthians 14:16
17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.Select 1 Corinthians 14:17
18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.Select 1 Corinthians 14:18
19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.Select 1 Corinthians 14:19
20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.Select 1 Corinthians 14:20
21In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.Select 1 Corinthians 14:21
22Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.Select 1 Corinthians 14:22
23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?Select 1 Corinthians 14:23
24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :Select 1 Corinthians 14:24
25occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.Select 1 Corinthians 14:25
26Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.Select 1 Corinthians 14:26
27Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.Select 1 Corinthians 14:27
28Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.Select 1 Corinthians 14:28
29Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.Select 1 Corinthians 14:29
30Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.Select 1 Corinthians 14:30
31Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :Select 1 Corinthians 14:31
32et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.Select 1 Corinthians 14:32
33Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.Select 1 Corinthians 14:33
34Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.Select 1 Corinthians 14:34
35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.Select 1 Corinthians 14:35
36An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?Select 1 Corinthians 14:36
37Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.Select 1 Corinthians 14:37
38Si quis autem ignorat, ignorabitur.Select 1 Corinthians 14:38
39Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.Select 1 Corinthians 14:39
40Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.Select 1 Corinthians 14:40
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation