Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 15

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,Select 1 Corinthians 15:1

2per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.Select 1 Corinthians 15:2

3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :Select 1 Corinthians 15:3

4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :Select 1 Corinthians 15:4

5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :Select 1 Corinthians 15:5

6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :Select 1 Corinthians 15:6

7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :Select 1 Corinthians 15:7

8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.Select 1 Corinthians 15:8

9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.Select 1 Corinthians 15:9

10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :Select 1 Corinthians 15:10

11sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.Select 1 Corinthians 15:11

12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?Select 1 Corinthians 15:12

13Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.Select 1 Corinthians 15:13

14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :Select 1 Corinthians 15:14

15invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.Select 1 Corinthians 15:15

16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.Select 1 Corinthians 15:16

17Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.Select 1 Corinthians 15:17

18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.Select 1 Corinthians 15:18

19Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.Select 1 Corinthians 15:19

20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,Select 1 Corinthians 15:20

21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.Select 1 Corinthians 15:21

22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.Select 1 Corinthians 15:22

23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.Select 1 Corinthians 15:23

24Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.Select 1 Corinthians 15:24

25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.Select 1 Corinthians 15:25

26Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :Select 1 Corinthians 15:26

27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.Select 1 Corinthians 15:27

28Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.Select 1 Corinthians 15:28

29Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?Select 1 Corinthians 15:29

30ut quid et nos periclitamur omni hora ?Select 1 Corinthians 15:30

31Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.Select 1 Corinthians 15:31

32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.Select 1 Corinthians 15:32

33Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.Select 1 Corinthians 15:33

34Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.Select 1 Corinthians 15:34

35Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?Select 1 Corinthians 15:35

36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :Select 1 Corinthians 15:36

37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.Select 1 Corinthians 15:37

38Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.Select 1 Corinthians 15:38

39Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.Select 1 Corinthians 15:39

40Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.Select 1 Corinthians 15:40

41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :Select 1 Corinthians 15:41

42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.Select 1 Corinthians 15:42

43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :Select 1 Corinthians 15:43

44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :Select 1 Corinthians 15:44

45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.Select 1 Corinthians 15:45

46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.Select 1 Corinthians 15:46

47Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.Select 1 Corinthians 15:47

48Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.Select 1 Corinthians 15:48

49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.Select 1 Corinthians 15:49

50Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.Select 1 Corinthians 15:50

51Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.Select 1 Corinthians 15:51

52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.Select 1 Corinthians 15:52

53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.Select 1 Corinthians 15:53

54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.Select 1 Corinthians 15:54

55Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?Select 1 Corinthians 15:55

56Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.Select 1 Corinthians 15:56

57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.Select 1 Corinthians 15:57

58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.Select 1 Corinthians 15:58

Next: 1 Corinthians 16Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.