Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 3

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,Select 1 Corinthians 3:1

2lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.Select 1 Corinthians 3:2

3Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?Select 1 Corinthians 3:3

4Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?Select 1 Corinthians 3:4

5ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.Select 1 Corinthians 3:5

6Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.Select 1 Corinthians 3:6

7Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.Select 1 Corinthians 3:7

8Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.Select 1 Corinthians 3:8

9Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.Select 1 Corinthians 3:9

10Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.Select 1 Corinthians 3:10

11Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.Select 1 Corinthians 3:11

12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,Select 1 Corinthians 3:12

13uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.Select 1 Corinthians 3:13

14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.Select 1 Corinthians 3:14

15Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.Select 1 Corinthians 3:15

16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?Select 1 Corinthians 3:16

17Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.Select 1 Corinthians 3:17

18Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.Select 1 Corinthians 3:18

19Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.Select 1 Corinthians 3:19

20Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.Select 1 Corinthians 3:20

21Nemo itaque glorietur in hominibus.Select 1 Corinthians 3:21

22Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :Select 1 Corinthians 3:22

23vos autem Christi : Christus autem Dei.Select 1 Corinthians 3:23

Next: 1 Corinthians 4Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.