Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 4

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.Select 1 Corinthians 4:1

2Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.Select 1 Corinthians 4:2

3Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.Select 1 Corinthians 4:3

4Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.Select 1 Corinthians 4:4

5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.Select 1 Corinthians 4:5

6Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.Select 1 Corinthians 4:6

7Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?Select 1 Corinthians 4:7

8Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.Select 1 Corinthians 4:8

9Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.Select 1 Corinthians 4:9

10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.Select 1 Corinthians 4:10

11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,Select 1 Corinthians 4:11

12et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :Select 1 Corinthians 4:12

13blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.Select 1 Corinthians 4:13

14Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.Select 1 Corinthians 4:14

15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.Select 1 Corinthians 4:15

16Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.Select 1 Corinthians 4:16

17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.Select 1 Corinthians 4:17

18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.Select 1 Corinthians 4:18

19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.Select 1 Corinthians 4:19

20Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.Select 1 Corinthians 4:20

21Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?Select 1 Corinthians 4:21

Next: 1 Corinthians 5Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.