Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 7

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :Select 1 Corinthians 7:1

2propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.Select 1 Corinthians 7:2

3Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.Select 1 Corinthians 7:3

4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.Select 1 Corinthians 7:4

5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.Select 1 Corinthians 7:5

6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.Select 1 Corinthians 7:6

7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.Select 1 Corinthians 7:7

8Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.Select 1 Corinthians 7:8

9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.Select 1 Corinthians 7:9

10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :Select 1 Corinthians 7:10

11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.Select 1 Corinthians 7:11

12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.Select 1 Corinthians 7:12

13Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :Select 1 Corinthians 7:13

14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.Select 1 Corinthians 7:14

15Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.Select 1 Corinthians 7:15

16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?Select 1 Corinthians 7:16

17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.Select 1 Corinthians 7:17

18Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.Select 1 Corinthians 7:18

19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.Select 1 Corinthians 7:19

20Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.Select 1 Corinthians 7:20

21Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.Select 1 Corinthians 7:21

22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.Select 1 Corinthians 7:22

23Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.Select 1 Corinthians 7:23

24Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.Select 1 Corinthians 7:24

25De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.Select 1 Corinthians 7:25

26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.Select 1 Corinthians 7:26

27Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.Select 1 Corinthians 7:27

28Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.Select 1 Corinthians 7:28

29Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :Select 1 Corinthians 7:29

30et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :Select 1 Corinthians 7:30

31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.Select 1 Corinthians 7:31

32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.Select 1 Corinthians 7:32

33Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.Select 1 Corinthians 7:33

34Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.Select 1 Corinthians 7:34

35Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.Select 1 Corinthians 7:35

36Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.Select 1 Corinthians 7:36

37Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.Select 1 Corinthians 7:37

38Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.Select 1 Corinthians 7:38

39Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.Select 1 Corinthians 7:39

40Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.Select 1 Corinthians 7:40

Next: 1 Corinthians 8Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.