Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 9

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?Select 1 Corinthians 9:1

2Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.Select 1 Corinthians 9:2

3Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :Select 1 Corinthians 9:3

4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?Select 1 Corinthians 9:4

5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?Select 1 Corinthians 9:5

6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?Select 1 Corinthians 9:6

7Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?Select 1 Corinthians 9:7

8Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?Select 1 Corinthians 9:8

9Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?Select 1 Corinthians 9:9

10an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.Select 1 Corinthians 9:10

11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?Select 1 Corinthians 9:11

12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.Select 1 Corinthians 9:12

13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?Select 1 Corinthians 9:13

14Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.Select 1 Corinthians 9:14

15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.Select 1 Corinthians 9:15

16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.Select 1 Corinthians 9:16

17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.Select 1 Corinthians 9:17

18Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.Select 1 Corinthians 9:18

19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.Select 1 Corinthians 9:19

20Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :Select 1 Corinthians 9:20

21iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.Select 1 Corinthians 9:21

22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.Select 1 Corinthians 9:22

23Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.Select 1 Corinthians 9:23

24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.Select 1 Corinthians 9:24

25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.Select 1 Corinthians 9:25

26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :Select 1 Corinthians 9:26

27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.Select 1 Corinthians 9:27

Next: 1 Corinthians 10Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.