1 John 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ :Select 1 John 1:1
2et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis :Select 1 John 1:2
3quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.Select 1 John 1:3
4Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.Select 1 John 1:4
5Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.Select 1 John 1:5
6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.Select 1 John 1:6
7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.Select 1 John 1:7
8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.Select 1 John 1:8
9Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.Select 1 John 1:9
10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.Select 1 John 1:10
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain