Skip to content
Church.wiki
1 John

1 John 2

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :Select 1 John 2:1

2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.Select 1 John 2:2

3Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.Select 1 John 2:3

4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.Select 1 John 2:4

5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.Select 1 John 2:5

6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.Select 1 John 2:6

7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.Select 1 John 2:7

8Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.Select 1 John 2:8

9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.Select 1 John 2:9

10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.Select 1 John 2:10

11Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.Select 1 John 2:11

12Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.Select 1 John 2:12

13Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.Select 1 John 2:13

14Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.Select 1 John 2:14

15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :Select 1 John 2:15

16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.Select 1 John 2:16

17Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.Select 1 John 2:17

18Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.Select 1 John 2:18

19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.Select 1 John 2:19

20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.Select 1 John 2:20

21Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.Select 1 John 2:21

22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.Select 1 John 2:22

23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.Select 1 John 2:23

24Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.Select 1 John 2:24

25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.Select 1 John 2:25

26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.Select 1 John 2:26

27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.Select 1 John 2:27

28Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.Select 1 John 2:28

29Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.Select 1 John 2:29

Next: 1 John 3Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 John

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.