1 John 3
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.Select 1 John 3:1
2Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.Select 1 John 3:2
3Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.Select 1 John 3:3
4Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.Select 1 John 3:4
5Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.Select 1 John 3:5
6Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.Select 1 John 3:6
7Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.Select 1 John 3:7
8Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.Select 1 John 3:8
9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.Select 1 John 3:9
10In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :Select 1 John 3:10
11quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.Select 1 John 3:11
12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.Select 1 John 3:12
13Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.Select 1 John 3:13
14Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :Select 1 John 3:14
15omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.Select 1 John 3:15
16In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.Select 1 John 3:16
17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?Select 1 John 3:17
18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :Select 1 John 3:18
19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.Select 1 John 3:19
20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.Select 1 John 3:20
21Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :Select 1 John 3:21
22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.Select 1 John 3:22
23Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.Select 1 John 3:23
24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.Select 1 John 3:24
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain