1 Kings 11
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas :Select 1 Kings 11:1
2de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.Select 1 Kings 11:2
3Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ : et averterunt mulieres cor ejus.Select 1 Kings 11:3
4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.Select 1 Kings 11:4
5Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.Select 1 Kings 11:5
6Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.Select 1 Kings 11:6
7Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.Select 1 Kings 11:7
8Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis.Select 1 Kings 11:8
9Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo,Select 1 Kings 11:9
10et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos : et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.Select 1 Kings 11:10
11Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.Select 1 Kings 11:11
12Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud,Select 1 Kings 11:12
13nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.Select 1 Kings 11:13
14Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom.Select 1 Kings 11:14
15Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in IdumæaSelect 1 Kings 11:15
16(sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),Select 1 Kings 11:16
17fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum : erat autem Adad puer parvulus.Select 1 Kings 11:17
18Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.Select 1 Kings 11:18
19Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ.Select 1 Kings 11:19
20Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.Select 1 Kings 11:20
21Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam.Select 1 Kings 11:21
22Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut dimittas me.Select 1 Kings 11:22
23Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum :Select 1 Kings 11:23
24et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David : abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco :Select 1 Kings 11:24
25eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium contra Israël : regnavitque in Syria.Select 1 Kings 11:25
26Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.Select 1 Kings 11:26
27Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui.Select 1 Kings 11:27
28Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.Select 1 Kings 11:28
29Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro.Select 1 Kings 11:29
30Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.Select 1 Kings 11:30
31Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : hæc enim dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.Select 1 Kings 11:31
32Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël :Select 1 Kings 11:32
33eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus.Select 1 Kings 11:33
34Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.Select 1 Kings 11:34
35Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus :Select 1 Kings 11:35
36filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.Select 1 Kings 11:36
37Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël.Select 1 Kings 11:37
38Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum : et tradam tibi Israël :Select 1 Kings 11:38
39et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.Select 1 Kings 11:39
40Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.Select 1 Kings 11:40
41Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.Select 1 Kings 11:41
42Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt.Select 1 Kings 11:42
43Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.Select 1 Kings 11:43
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation