1 Kings 15
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.Select 1 Kings 15:1
2Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.Select 1 Kings 15:2
3Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.Select 1 Kings 15:3
4Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :Select 1 Kings 15:4
5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.Select 1 Kings 15:5
6Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.Select 1 Kings 15:6
7Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.Select 1 Kings 15:7
8Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.Select 1 Kings 15:8
9In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,Select 1 Kings 15:9
10et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.Select 1 Kings 15:10
11Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :Select 1 Kings 15:11
12et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus.Select 1 Kings 15:12
13Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron :Select 1 Kings 15:13
14excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis :Select 1 Kings 15:14
15et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.Select 1 Kings 15:15
16Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum.Select 1 Kings 15:16
17Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.Select 1 Kings 15:17
18Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens :Select 1 Kings 15:18
19Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.Select 1 Kings 15:19
20Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.Select 1 Kings 15:20
21Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.Select 1 Kings 15:21
22Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.Select 1 Kings 15:22
23Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.Select 1 Kings 15:23
24Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.Select 1 Kings 15:24
25Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.Select 1 Kings 15:25
26Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.Select 1 Kings 15:26
27Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.Select 1 Kings 15:27
28Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.Select 1 Kings 15:28
29Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,Select 1 Kings 15:29
30propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.Select 1 Kings 15:30
31Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?Select 1 Kings 15:31
32Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.Select 1 Kings 15:32
33Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.Select 1 Kings 15:33
34Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.Select 1 Kings 15:34
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation