1 Kings 22
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.Select 1 Kings 22:1
2In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël.Select 1 Kings 22:2
3(Dixitque rex Israël ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ ?)Select 1 Kings 22:3
4Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad ?Select 1 Kings 22:4
5Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quære, oro te, hodie sermonem Domini.Select 1 Kings 22:5
6Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.Select 1 Kings 22:6
7Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ?Select 1 Kings 22:7
8Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex.Select 1 Kings 22:8
9Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michæam filium Jemla.Select 1 Kings 22:9
10Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum.Select 1 Kings 22:10
11Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam.Select 1 Kings 22:11
12Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.Select 1 Kings 22:12
13Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.Select 1 Kings 22:13
14Cui Michæas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.Select 1 Kings 22:14
15Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.Select 1 Kings 22:15
16Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.Select 1 Kings 22:16
17Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace.Select 1 Kings 22:17
18(Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?)Select 1 Kings 22:18
19Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris :Select 1 Kings 22:19
20et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.Select 1 Kings 22:20
21Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?Select 1 Kings 22:21
22Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita.Select 1 Kings 22:22
23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.Select 1 Kings 22:23
24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?Select 1 Kings 22:24
25Et ait Michæas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.Select 1 Kings 22:25
26Et ait rex Israël : Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,Select 1 Kings 22:26
27et dicite eis : Hæc dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace.Select 1 Kings 22:27
28Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi omnes.Select 1 Kings 22:28
29Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad.Select 1 Kings 22:29
30Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.Select 1 Kings 22:30
31Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.Select 1 Kings 22:31
32Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat.Select 1 Kings 22:32
33Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.Select 1 Kings 22:33
34Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.Select 1 Kings 22:34
35Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus,Select 1 Kings 22:35
36et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.Select 1 Kings 22:36
37Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria,Select 1 Kings 22:37
38et laverunt currum ejus in piscina Samariæ : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.Select 1 Kings 22:38
39Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?Select 1 Kings 22:39
40Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.Select 1 Kings 22:40
41Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.Select 1 Kings 22:41
42Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai.Select 1 Kings 22:42
43Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea : fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.Select 1 Kings 22:43
44Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.Select 1 Kings 22:44
45Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.Select 1 Kings 22:45
46Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?Select 1 Kings 22:46
47Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.Select 1 Kings 22:47
48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.Select 1 Kings 22:48
49Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.Select 1 Kings 22:49
50Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.Select 1 Kings 22:50
51Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo.Select 1 Kings 22:51
52Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.Select 1 Kings 22:52
53Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.Select 1 Kings 22:53
54Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quæ fecerat pater ejus.Select 1 Kings 22:54
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation