1 Peter 2
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,Select 1 Peter 2:1
2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :Select 1 Peter 2:2
3si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.Select 1 Peter 2:3
4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :Select 1 Peter 2:4
5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.Select 1 Peter 2:5
6Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.Select 1 Peter 2:6
7Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,Select 1 Peter 2:7
8et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.Select 1 Peter 2:8
9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.Select 1 Peter 2:9
10Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.Select 1 Peter 2:10
11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,Select 1 Peter 2:11
12conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.Select 1 Peter 2:12
13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :Select 1 Peter 2:13
14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :Select 1 Peter 2:14
15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :Select 1 Peter 2:15
16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.Select 1 Peter 2:16
17Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.Select 1 Peter 2:17
18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.Select 1 Peter 2:18
19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.Select 1 Peter 2:19
20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.Select 1 Peter 2:20
21In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :Select 1 Peter 2:21
22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :Select 1 Peter 2:22
23qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :Select 1 Peter 2:23
24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.Select 1 Peter 2:24
25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.Select 1 Peter 2:25
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation