Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 10

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.Select 1 Samuel 10:1

2Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie : dicentque tibi : Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?Select 1 Samuel 10:2

3Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.Select 1 Samuel 10:3

4Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.Select 1 Samuel 10:4

5Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.Select 1 Samuel 10:5

6Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.Select 1 Samuel 10:6

7Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.Select 1 Samuel 10:7

8Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.Select 1 Samuel 10:8

9Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa.Select 1 Samuel 10:9

10Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.Select 1 Samuel 10:10

11Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?Select 1 Samuel 10:11

12Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?Select 1 Samuel 10:12

13Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.Select 1 Samuel 10:13

14Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quærere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.Select 1 Samuel 10:14

15Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.Select 1 Samuel 10:15

16Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.Select 1 Samuel 10:16

17Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :Select 1 Samuel 10:17

18et ait ad filios Israël : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.Select 1 Samuel 10:18

19Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.Select 1 Samuel 10:19

20Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.Select 1 Samuel 10:20

21Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.Select 1 Samuel 10:21

22Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.Select 1 Samuel 10:22

23Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.Select 1 Samuel 10:23

24Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.Select 1 Samuel 10:24

25Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.Select 1 Samuel 10:25

26Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.Select 1 Samuel 10:26

27Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se audire.Select 1 Samuel 10:27

Next: 1 Samuel 11Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.