1 Samuel 16
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.Select 1 Samuel 16:1
2Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.Select 1 Samuel 16:2
3Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.Select 1 Samuel 16:3
4Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?Select 1 Samuel 16:4
5Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.Select 1 Samuel 16:5
6Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?Select 1 Samuel 16:6
7Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.Select 1 Samuel 16:7
8Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.Select 1 Samuel 16:8
9Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.Select 1 Samuel 16:9
10Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.Select 1 Samuel 16:10
11Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.Select 1 Samuel 16:11
12Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.Select 1 Samuel 16:12
13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.Select 1 Samuel 16:13
14Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.Select 1 Samuel 16:14
15Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.Select 1 Samuel 16:15
16Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.Select 1 Samuel 16:16
17Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.Select 1 Samuel 16:17
18Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.Select 1 Samuel 16:18
19Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.Select 1 Samuel 16:19
20Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.Select 1 Samuel 16:20
21Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.Select 1 Samuel 16:21
22Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.Select 1 Samuel 16:22
23Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.Select 1 Samuel 16:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain