1 Samuel 3
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis : non erat visio manifesta.Select 1 Samuel 3:1
2Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre :Select 1 Samuel 3:2
3lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.Select 1 Samuel 3:3
4Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait : Ecce ego.Select 1 Samuel 3:4
5Et cucurrit ad Heli, et dixit : Ecce ego : vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi : revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.Select 1 Samuel 3:5
6Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi : revertere et dormi.Select 1 Samuel 3:6
7Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.Select 1 Samuel 3:7
8Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,Select 1 Samuel 3:8
9et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum : et ait ad Samuelem : Vade, et dormi : et si deinceps vocaverit te, dices : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.Select 1 Samuel 3:9
10Et venit Dominus, et stetit : et vocavit, sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.Select 1 Samuel 3:10
11Et dixit Dominus ad Samuelem : Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus.Select 1 Samuel 3:11
12In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus : incipiam, et complebo.Select 1 Samuel 3:12
13Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.Select 1 Samuel 3:13
14Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum.Select 1 Samuel 3:14
15Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.Select 1 Samuel 3:15
16Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit : Samuel fili mi ? Qui respondens ait : Præsto sum.Select 1 Samuel 3:16
17Et interrogavit eum : Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te ? oro te ne celaveris me : hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi.Select 1 Samuel 3:17
18Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est : quod bonum est in oculis suis faciat.Select 1 Samuel 3:18
19Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.Select 1 Samuel 3:19
20Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.Select 1 Samuel 3:20
21Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.Select 1 Samuel 3:21
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain