Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 31

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Philisthiim autem pugnabant adversum Israël : et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.Select 1 Samuel 31:1

2Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul :Select 1 Samuel 31:2

3totumque pondus prælii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.Select 1 Samuel 31:3

4Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et percute me : ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus : fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.Select 1 Samuel 31:4

5Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.Select 1 Samuel 31:5

6Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.Select 1 Samuel 31:6

7Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.Select 1 Samuel 31:7

8Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.Select 1 Samuel 31:8

9Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis : et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis.Select 1 Samuel 31:9

10Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan.Select 1 Samuel 31:10

11Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul,Select 1 Samuel 31:11

12surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan : veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi :Select 1 Samuel 31:12

13et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.Select 1 Samuel 31:13

Next: 2 Samuel 1Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.