Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 7

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.Select 1 Samuel 7:1

2Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum.Select 1 Samuel 7:2

3Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.Select 1 Samuel 7:3

4Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.Select 1 Samuel 7:4

5Dixit autem Samuel : Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.Select 1 Samuel 7:5

6Et convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.Select 1 Samuel 7:6

7Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum.Select 1 Samuel 7:7

8Dixeruntque ad Samuelem : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.Select 1 Samuel 7:8

9Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino : et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, et exaudivit eum Dominus.Select 1 Samuel 7:9

10Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prælium contra Israël : intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israël.Select 1 Samuel 7:10

11Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthæos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.Select 1 Samuel 7:11

12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen : et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.Select 1 Samuel 7:12

13Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis.Select 1 Samuel 7:13

14Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhæum.Select 1 Samuel 7:14

15Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitæ suæ :Select 1 Samuel 7:15

16et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis.Select 1 Samuel 7:16

17Revertebaturque in Ramatha : ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem : ædificavit etiam ibi altare Domino.Select 1 Samuel 7:17

Next: 1 Samuel 8Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.