1 Samuel 8
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.Select 1 Samuel 8:1
2Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.Select 1 Samuel 8:2
3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.Select 1 Samuel 8:3
4Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.Select 1 Samuel 8:4
5Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.Select 1 Samuel 8:5
6Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.Select 1 Samuel 8:6
7Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.Select 1 Samuel 8:7
8Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.Select 1 Samuel 8:8
9Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.Select 1 Samuel 8:9
10Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.Select 1 Samuel 8:10
11Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,Select 1 Samuel 8:11
12et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.Select 1 Samuel 8:12
13Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.Select 1 Samuel 8:13
14Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.Select 1 Samuel 8:14
15Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.Select 1 Samuel 8:15
16Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.Select 1 Samuel 8:16
17Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.Select 1 Samuel 8:17
18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.Select 1 Samuel 8:18
19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,Select 1 Samuel 8:19
20et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.Select 1 Samuel 8:20
21Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.Select 1 Samuel 8:21
22Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.Select 1 Samuel 8:22
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain