1 Thessalonians 2
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :Select 1 Thessalonians 2:1
2sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.Select 1 Thessalonians 2:2
3Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,Select 1 Thessalonians 2:3
4sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.Select 1 Thessalonians 2:4
5Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiæ : Deus testis est :Select 1 Thessalonians 2:5
6nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.Select 1 Thessalonians 2:6
7Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.Select 1 Thessalonians 2:7
8Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.Select 1 Thessalonians 2:8
9Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.Select 1 Thessalonians 2:9
10Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus :Select 1 Thessalonians 2:10
11sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)Select 1 Thessalonians 2:11
12deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.Select 1 Thessalonians 2:12
13Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis :Select 1 Thessalonians 2:13
14vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis :Select 1 Thessalonians 2:14
15qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,Select 1 Thessalonians 2:15
16prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.Select 1 Thessalonians 2:16
17Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio :Select 1 Thessalonians 2:17
18quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos Satanas.Select 1 Thessalonians 2:18
19Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ?Select 1 Thessalonians 2:19
20vos enim estis gloria nostra et gaudium.Select 1 Thessalonians 2:20
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation