Skip to content
Church.wiki
1 Thessalonians

1 Thessalonians 5

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.Select 1 Thessalonians 5:1

2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :Select 1 Thessalonians 5:2

3cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.Select 1 Thessalonians 5:3

4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :Select 1 Thessalonians 5:4

5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.Select 1 Thessalonians 5:5

6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.Select 1 Thessalonians 5:6

7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.Select 1 Thessalonians 5:7

8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :Select 1 Thessalonians 5:8

9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,Select 1 Thessalonians 5:9

10qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.Select 1 Thessalonians 5:10

11Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.Select 1 Thessalonians 5:11

12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,Select 1 Thessalonians 5:12

13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.Select 1 Thessalonians 5:13

14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.Select 1 Thessalonians 5:14

15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.Select 1 Thessalonians 5:15

16Semper gaudete.Select 1 Thessalonians 5:16

17Sine intermissione orate.Select 1 Thessalonians 5:17

18In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.Select 1 Thessalonians 5:18

19Spiritum nolite extinguere.Select 1 Thessalonians 5:19

20Prophetias nolite spernere.Select 1 Thessalonians 5:20

21Omnia autem probate : quod bonum est tenete.Select 1 Thessalonians 5:21

22Ab omni specie mala abstinete vos.Select 1 Thessalonians 5:22

23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.Select 1 Thessalonians 5:23

24Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.Select 1 Thessalonians 5:24

25Fratres, orate pro nobis.Select 1 Thessalonians 5:25

26Salutate fratres omnes in osculo sancto.Select 1 Thessalonians 5:26

27Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.Select 1 Thessalonians 5:27

28Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.Select 1 Thessalonians 5:28

Next: 2 Thessalonians 1Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Thessalonians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.