1 Timothy 2
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :Select 1 Timothy 2:1
2pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :Select 1 Timothy 2:2
3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,Select 1 Timothy 2:3
4qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.Select 1 Timothy 2:4
5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :Select 1 Timothy 2:5
6qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :Select 1 Timothy 2:6
7in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.Select 1 Timothy 2:7
8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.Select 1 Timothy 2:8
9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :Select 1 Timothy 2:9
10sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.Select 1 Timothy 2:10
11Mulier in silentio discat cum omni subjectione.Select 1 Timothy 2:11
12Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.Select 1 Timothy 2:12
13Adam enim primus formatus est : deinde Heva :Select 1 Timothy 2:13
14et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.Select 1 Timothy 2:14
15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.Select 1 Timothy 2:15
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation