1 Timothy 3
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.Select 1 Timothy 3:1
2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,Select 1 Timothy 3:2
3non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sedSelect 1 Timothy 3:3
4suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.Select 1 Timothy 3:4
5Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?Select 1 Timothy 3:5
6Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.Select 1 Timothy 3:6
7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.Select 1 Timothy 3:7
8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :Select 1 Timothy 3:8
9habentes mysterium fidei in conscientia pura.Select 1 Timothy 3:9
10Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.Select 1 Timothy 3:10
11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.Select 1 Timothy 3:11
12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.Select 1 Timothy 3:12
13Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.Select 1 Timothy 3:13
14Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :Select 1 Timothy 3:14
15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.Select 1 Timothy 3:15
16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.Select 1 Timothy 3:16
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation