2 Chronicles 14
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.Select 2 Chronicles 14:1
2Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.Select 2 Chronicles 14:2
3Et confregit statuas, lucosque succidit :Select 2 Chronicles 14:3
4et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata :Select 2 Chronicles 14:4
5et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.Select 2 Chronicles 14:5
6Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.Select 2 Chronicles 14:6
7Dixit autem Judæ : Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.Select 2 Chronicles 14:7
8Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.Select 2 Chronicles 14:8
9Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa.Select 2 Chronicles 14:9
10Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa :Select 2 Chronicles 14:10
11et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non prævaleat contra te homo.Select 2 Chronicles 14:11
12Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda : fugeruntque Æthiopes.Select 2 Chronicles 14:12
13Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa,Select 2 Chronicles 14:13
14et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.Select 2 Chronicles 14:14
15Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.Select 2 Chronicles 14:15
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain