Skip to content
Church.wiki
2 Corinthians

2 Corinthians 10

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.Select 2 Corinthians 10:1

2Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.Select 2 Corinthians 10:2

3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.Select 2 Corinthians 10:3

4Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,Select 2 Corinthians 10:4

5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,Select 2 Corinthians 10:5

6et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.Select 2 Corinthians 10:6

7Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos.Select 2 Corinthians 10:7

8Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.Select 2 Corinthians 10:8

9Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas :Select 2 Corinthians 10:9

10quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes : præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis :Select 2 Corinthians 10:10

11hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.Select 2 Corinthians 10:11

12Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.Select 2 Corinthians 10:12

13Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.Select 2 Corinthians 10:13

14Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.Select 2 Corinthians 10:14

15Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,Select 2 Corinthians 10:15

16etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari.Select 2 Corinthians 10:16

17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.Select 2 Corinthians 10:17

18Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.Select 2 Corinthians 10:18

Next: 2 Corinthians 11Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.