Skip to content
Church.wiki
2 Corinthians

2 Corinthians 11

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me :Select 2 Corinthians 11:1

2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.Select 2 Corinthians 11:2

3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.Select 2 Corinthians 11:3

4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.Select 2 Corinthians 11:4

5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.Select 2 Corinthians 11:5

6Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.Select 2 Corinthians 11:6

7Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?Select 2 Corinthians 11:7

8Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.Select 2 Corinthians 11:8

9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.Select 2 Corinthians 11:9

10Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.Select 2 Corinthians 11:10

11Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.Select 2 Corinthians 11:11

12Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.Select 2 Corinthians 11:12

13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.Select 2 Corinthians 11:13

14Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.Select 2 Corinthians 11:14

15Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.Select 2 Corinthians 11:15

16Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),Select 2 Corinthians 11:16

17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.Select 2 Corinthians 11:17

18Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.Select 2 Corinthians 11:18

19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.Select 2 Corinthians 11:19

20Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.Select 2 Corinthians 11:20

21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :Select 2 Corinthians 11:21

22Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.Select 2 Corinthians 11:22

23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.Select 2 Corinthians 11:23

24A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.Select 2 Corinthians 11:24

25Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,Select 2 Corinthians 11:25

26in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :Select 2 Corinthians 11:26

27in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,Select 2 Corinthians 11:27

28præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.Select 2 Corinthians 11:28

29Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?Select 2 Corinthians 11:29

30Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.Select 2 Corinthians 11:30

31Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.Select 2 Corinthians 11:31

32Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :Select 2 Corinthians 11:32

33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.Select 2 Corinthians 11:33

Next: 2 Corinthians 12Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.