2 Corinthians 13
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.Select 2 Corinthians 13:1
2Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.Select 2 Corinthians 13:2
3An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?Select 2 Corinthians 13:3
4Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.Select 2 Corinthians 13:4
5Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.Select 2 Corinthians 13:5
6Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.Select 2 Corinthians 13:6
7Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.Select 2 Corinthians 13:7
8Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.Select 2 Corinthians 13:8
9Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.Select 2 Corinthians 13:9
10Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.Select 2 Corinthians 13:10
11De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.Select 2 Corinthians 13:11
12Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.Select 2 Corinthians 13:12
13Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.Select 2 Corinthians 13:13
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation