2 Corinthians 6
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.Select 2 Corinthians 6:1
2Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.Select 2 Corinthians 6:2
3Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :Select 2 Corinthians 6:3
4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,Select 2 Corinthians 6:4
5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,Select 2 Corinthians 6:5
6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,Select 2 Corinthians 6:6
7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,Select 2 Corinthians 6:7
8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :Select 2 Corinthians 6:8
9quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :Select 2 Corinthians 6:9
10quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.Select 2 Corinthians 6:10
11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.Select 2 Corinthians 6:11
12Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :Select 2 Corinthians 6:12
13eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.Select 2 Corinthians 6:13
14Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?Select 2 Corinthians 6:14
15quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?Select 2 Corinthians 6:15
16qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.Select 2 Corinthians 6:16
17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :Select 2 Corinthians 6:17
18et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.Select 2 Corinthians 6:18
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation