Skip to content
Church.wiki
2 Corinthians

2 Corinthians 9

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.Select 2 Corinthians 9:1

2Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.Select 2 Corinthians 9:2

3Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :Select 2 Corinthians 9:3

4ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.Select 2 Corinthians 9:4

5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.Select 2 Corinthians 9:5

6Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.Select 2 Corinthians 9:6

7Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.Select 2 Corinthians 9:7

8Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,Select 2 Corinthians 9:8

9sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.Select 2 Corinthians 9:9

10Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ :Select 2 Corinthians 9:10

11ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.Select 2 Corinthians 9:11

12Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,Select 2 Corinthians 9:12

13per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,Select 2 Corinthians 9:13

14et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.Select 2 Corinthians 9:14

15Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.Select 2 Corinthians 9:15

Next: 2 Corinthians 10Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.