Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 1

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.Select 2 Kings 1:1

2Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit : misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.Select 2 Kings 1:2

3Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens : Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?Select 2 Kings 1:3

4Quam ob rem hæc dicit Dominus : De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.Select 2 Kings 1:4

5Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis : Quare reversi estis ?Select 2 Kings 1:5

6At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis, et dixit ad nos : Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei : Hæc dicit Dominus : Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.Select 2 Kings 1:6

7Qui dixit eis : Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc ?Select 2 Kings 1:7

8At illi dixerunt : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.Select 2 Kings 1:8

9Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum : sedentique in vertice montis, ait : Homo Dei, rex præcepit ut descendas.Select 2 Kings 1:9

10Respondensque Elias, dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.Select 2 Kings 1:10

11Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi : Homo Dei, hæc dicit rex : Festina, descende.Select 2 Kings 1:11

12Respondens Elias, ait : Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.Select 2 Kings 1:12

13Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.Select 2 Kings 1:13

14Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant : sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.Select 2 Kings 1:14

15Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens : Descende cum eo : ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,Select 2 Kings 1:15

16et locutus est ei : Hæc dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.Select 2 Kings 1:16

17Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ : non enim habebat filium.Select 2 Kings 1:17

18Reliqua autem verborum Ochoziæ quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?Select 2 Kings 1:18

Next: 2 Kings 2Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.