Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 15

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda.Select 2 Kings 15:1

2Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.Select 2 Kings 15:2

3Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus.Select 2 Kings 15:3

4Verumtamen excelsa non est demolitus : adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.Select 2 Kings 15:4

5Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum : Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.Select 2 Kings 15:5

6Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?Select 2 Kings 15:6

7Et dormivit Azarias cum patribus suis : sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.Select 2 Kings 15:7

8Anno trigesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.Select 2 Kings 15:8

9Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.Select 2 Kings 15:9

10Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes : percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.Select 2 Kings 15:10

11Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?Select 2 Kings 15:11

12Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.Select 2 Kings 15:12

13Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda : regnavit autem uno mense in Samaria.Select 2 Kings 15:13

14Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum : regnavitque pro eo.Select 2 Kings 15:14

15Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?Select 2 Kings 15:15

16Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa : noluerant enim aperire ei : et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.Select 2 Kings 15:16

17Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria.Select 2 Kings 15:17

18Fecitque quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus.Select 2 Kings 15:18

19Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.Select 2 Kings 15:19

20Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos : reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.Select 2 Kings 15:20

21Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?Select 2 Kings 15:21

22Et dormivit Manahem cum patribus suis : regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.Select 2 Kings 15:22

23Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio.Select 2 Kings 15:23

24Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.Select 2 Kings 15:24

25Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum : et interfecit eum, regnavitque pro eo.Select 2 Kings 15:25

26Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?Select 2 Kings 15:26

27Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis.Select 2 Kings 15:27

28Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.Select 2 Kings 15:28

29In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali : et transtulit eos in Assyrios.Select 2 Kings 15:29

30Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit : regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziæ.Select 2 Kings 15:30

31Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?Select 2 Kings 15:31

32Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.Select 2 Kings 15:32

33Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.Select 2 Kings 15:33

34Fecitque quod erat placitum coram Domino : juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est.Select 2 Kings 15:34

35Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.Select 2 Kings 15:35

36Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?Select 2 Kings 15:36

37In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacee filium Romeliæ.Select 2 Kings 15:37

38Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.Select 2 Kings 15:38

Next: 2 Kings 16Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.