2 Kings 21
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.Select 2 Kings 21:1
2Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.Select 2 Kings 21:2
3Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.Select 2 Kings 21:3
4Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.Select 2 Kings 21:4
5Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.Select 2 Kings 21:5
6Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.Select 2 Kings 21:6
7Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.Select 2 Kings 21:7
8Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.Select 2 Kings 21:8
9Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.Select 2 Kings 21:9
10Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :Select 2 Kings 21:10
11Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis :Select 2 Kings 21:11
12propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus.Select 2 Kings 21:12
13Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.Select 2 Kings 21:13
14Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis :Select 2 Kings 21:14
15eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem.Select 2 Kings 21:15
16Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.Select 2 Kings 21:16
17Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?Select 2 Kings 21:17
18Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.Select 2 Kings 21:18
19Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.Select 2 Kings 21:19
20Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.Select 2 Kings 21:20
21Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas :Select 2 Kings 21:21
22et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.Select 2 Kings 21:22
23Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.Select 2 Kings 21:23
24Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.Select 2 Kings 21:24
25Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?Select 2 Kings 21:25
26Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.Select 2 Kings 21:26
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation