2 Kings 24
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis : et rursum rebellavit contra eum.Select 2 Kings 24:1
2Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon : et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.Select 2 Kings 24:2
3Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit,Select 2 Kings 24:3
4et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium : et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.Select 2 Kings 24:4
5Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? Et dormivit Joakim cum patribus suis :Select 2 Kings 24:5
6et regnavit Joachin filius ejus pro eo.Select 2 Kings 24:6
7Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua : tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.Select 2 Kings 24:7
8Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem.Select 2 Kings 24:8
9Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater ejus.Select 2 Kings 24:9
10In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.Select 2 Kings 24:10
11Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.Select 2 Kings 24:11
12Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus : et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.Select 2 Kings 24:12
13Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ : et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini.Select 2 Kings 24:13
14Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem : nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ.Select 2 Kings 24:14
15Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus : et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.Select 2 Kings 24:15
16Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores : duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.Select 2 Kings 24:16
17Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo : imposuitque nomen ei Sedeciam.Select 2 Kings 24:17
18Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiæ de Lobna.Select 2 Kings 24:18
19Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Joakim.Select 2 Kings 24:19
20Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua : recessitque Sedecias a rege Babylonis.Select 2 Kings 24:20
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation