Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 4

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.Select 2 Kings 4:1

2Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? dic mihi, quid habes in domo tua ? At illa respondit : Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.Select 2 Kings 4:2

3Cui ait : Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,Select 2 Kings 4:3

4et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui : et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles.Select 2 Kings 4:4

5Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos : illi offerebant vasa, et illa infundebat.Select 2 Kings 4:5

6Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum.Select 2 Kings 4:6

7Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille : Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui vivite de reliquo.Select 2 Kings 4:7

8Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam : erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem : cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.Select 2 Kings 4:8

9Quæ dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.Select 2 Kings 4:9

10Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.Select 2 Kings 4:10

11Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi.Select 2 Kings 4:11

12Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,Select 2 Kings 4:12

13dixit ad puerum suum : Loquere ad eam : Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis : quid vis ut faciam tibi ? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ ? Quæ respondit : In medio populi mei habito.Select 2 Kings 4:13

14Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei ? Dixitque Giezi : Ne quæras : filium enim non habet, et vir ejus senex est.Select 2 Kings 4:14

15Præcepit itaque ut vocaret eam : quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,Select 2 Kings 4:15

16dixit ad eam : In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit : Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.Select 2 Kings 4:16

17Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.Select 2 Kings 4:17

18Crevit autem puer : et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,Select 2 Kings 4:18

19ait patri suo : Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero : Tolle, et duc eum ad matrem suam.Select 2 Kings 4:19

20Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.Select 2 Kings 4:20

21Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium : et egressa,Select 2 Kings 4:21

22vocavit virum suum, et ait : Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.Select 2 Kings 4:22

23Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum ? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit : Vadam.Select 2 Kings 4:23

24Stravitque asinam, et præcepit puero : Mina, et propera : ne mihi moram facias in eundo : et hoc age quod præcipio tibi.Select 2 Kings 4:24

25Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli : cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum : Ecce Sunamitis illa.Select 2 Kings 4:25

26Vade ergo in occursum ejus, et dic ei : Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum ? Quæ respondit : Recte.Select 2 Kings 4:26

27Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus : et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.Select 2 Kings 4:27

28Quæ dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo ? numquid non dixi tibi : Ne illudas me ?Select 2 Kings 4:28

29Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum : et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi : et pones baculum meum super faciem pueri.Select 2 Kings 4:29

30Porro mater pueri ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.Select 2 Kings 4:30

31Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus : reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer.Select 2 Kings 4:31

32Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus :Select 2 Kings 4:32

33ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.Select 2 Kings 4:33

34Et ascendit, et incubuit super puerum : posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus : et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.Select 2 Kings 4:34

35At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc : et ascendit, et incubuit super eum : et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.Select 2 Kings 4:35

36At ille vocavit Giezi, et dixit ei : Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum.Select 2 Kings 4:36

37Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram : tulitque filium suum, et egressa est.Select 2 Kings 4:37

38Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.Select 2 Kings 4:38

39Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes : invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti : nesciebat enim quid esset.Select 2 Kings 4:39

40Infuderunt ergo sociis ut comederent : cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes : Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.Select 2 Kings 4:40

41At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait : Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.Select 2 Kings 4:41

42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo, ut comedat.Select 2 Kings 4:42

43Responditque ei minister ejus : Quantum est hoc, ut apponam centum viris ? Rursum ille ait : Da populo, ut comedat : hæc enim dicit Dominus : Comedent, et supererit.Select 2 Kings 4:43

44Posuit itaque coram eis : qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.Select 2 Kings 4:44

Next: 2 Kings 5Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.