Skip to content
Church.wiki
2 Samuel

2 Samuel 16

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.Select 2 Samuel 16:1

2Et dixit rex Sibæ : Quid sibi volunt hæc ? Responditque Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palathæ ad vescendum pueris tuis : vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.Select 2 Samuel 16:2

3Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei.Select 2 Samuel 16:3

4Et ait rex Sibæ : Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.Select 2 Samuel 16:4

5Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera : procedebatque egrediens, et maledicebat,Select 2 Samuel 16:5

6mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.Select 2 Samuel 16:6

7Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.Select 2 Samuel 16:7

8Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui : et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.Select 2 Samuel 16:8

9Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus.Select 2 Samuel 16:9

10Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?Select 2 Samuel 16:10

11Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini :Select 2 Samuel 16:11

12si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.Select 2 Samuel 16:12

13Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.Select 2 Samuel 16:13

14Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.Select 2 Samuel 16:14

15Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.Select 2 Samuel 16:15

16Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.Select 2 Samuel 16:16

17Ad quem Absalom : Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico tuo ?Select 2 Samuel 16:17

18Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël : et cum eo manebo.Select 2 Samuel 16:18

19Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.Select 2 Samuel 16:19

20Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.Select 2 Samuel 16:20

21Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.Select 2 Samuel 16:21

22Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.Select 2 Samuel 16:22

23Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.Select 2 Samuel 16:23

Next: 2 Samuel 17Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.