3 John 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.Select 3 John 1:1
2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.Select 3 John 1:2
3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.Select 3 John 1:3
4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.Select 3 John 1:4
5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,Select 3 John 1:5
6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.Select 3 John 1:6
7Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.Select 3 John 1:7
8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.Select 3 John 1:8
9Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :Select 3 John 1:9
10propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.Select 3 John 1:10
11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.Select 3 John 1:11
12Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.Select 3 John 1:12
13Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.Select 3 John 1:13
14Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.Select 3 John 1:14
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain