Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 10

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,Select Acts 10:1

2religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.Select Acts 10:2

3Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.Select Acts 10:3

4At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.Select Acts 10:4

5Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :Select Acts 10:5

6hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.Select Acts 10:6

7Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.Select Acts 10:7

8Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.Select Acts 10:8

9Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.Select Acts 10:9

10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :Select Acts 10:10

11et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,Select Acts 10:11

12in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.Select Acts 10:12

13Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.Select Acts 10:13

14Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.Select Acts 10:14

15Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.Select Acts 10:15

16Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.Select Acts 10:16

17Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.Select Acts 10:17

18Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.Select Acts 10:18

19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.Select Acts 10:19

20Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.Select Acts 10:20

21Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?Select Acts 10:21

22Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.Select Acts 10:22

23Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.Select Acts 10:23

24Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.Select Acts 10:24

25Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.Select Acts 10:25

26Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.Select Acts 10:26

27Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :Select Acts 10:27

28dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.Select Acts 10:28

29Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?Select Acts 10:29

30Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :Select Acts 10:30

31Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.Select Acts 10:31

32Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.Select Acts 10:32

33Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.Select Acts 10:33

34Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;Select Acts 10:34

35sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.Select Acts 10:35

36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).Select Acts 10:36

37Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,Select Acts 10:37

38Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.Select Acts 10:38

39Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.Select Acts 10:39

40Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,Select Acts 10:40

41non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.Select Acts 10:41

42Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.Select Acts 10:42

43Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.Select Acts 10:43

44Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.Select Acts 10:44

45Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.Select Acts 10:45

46Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.Select Acts 10:46

47Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?Select Acts 10:47

48Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.Select Acts 10:48

Next: Acts 11Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.