Acts 13
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.Select Acts 13:1
2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.Select Acts 13:2
3Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.Select Acts 13:3
4Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.Select Acts 13:4
5Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.Select Acts 13:5
6Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,Select Acts 13:6
7qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.Select Acts 13:7
8Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.Select Acts 13:8
9Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,Select Acts 13:9
10dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.Select Acts 13:10
11Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret.Select Acts 13:11
12Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.Select Acts 13:12
13Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.Select Acts 13:13
14Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.Select Acts 13:14
15Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.Select Acts 13:15
16Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite :Select Acts 13:16
17Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,Select Acts 13:17
18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.Select Acts 13:18
19Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,Select Acts 13:19
20quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.Select Acts 13:20
21Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :Select Acts 13:21
22et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.Select Acts 13:22
23Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,Select Acts 13:23
24prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.Select Acts 13:24
25Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.Select Acts 13:25
26Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.Select Acts 13:26
27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,Select Acts 13:27
28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.Select Acts 13:28
29Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.Select Acts 13:29
30Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos hisSelect Acts 13:30
31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.Select Acts 13:31
32Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :Select Acts 13:32
33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.Select Acts 13:33
34Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.Select Acts 13:34
35Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.Select Acts 13:35
36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.Select Acts 13:36
37Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.Select Acts 13:37
38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,Select Acts 13:38
39in hoc omnis qui credit, justificatur.Select Acts 13:39
40Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :Select Acts 13:40
41Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.Select Acts 13:41
42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.Select Acts 13:42
43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.Select Acts 13:43
44Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.Select Acts 13:44
45Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.Select Acts 13:45
46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.Select Acts 13:46
47Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.Select Acts 13:47
48Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.Select Acts 13:48
49Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.Select Acts 13:49
50Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.Select Acts 13:50
51At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.Select Acts 13:51
52Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.Select Acts 13:52
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain